- LACHRYMAE
- LACHRYMAEquantopere morientibus olim exoptatae fuerint, diximus supra, ubi de Mortuos Deflendi ritu, item in voce Inflere. Testatur idem Mart. sub persona Urbici pueri, l. 7. Epigr. 96.Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?Da lacrimas tumulo, qui legis ista meo.Hinc illae tam ubertim fusae, ut fontem vocet s. πίδακα poeta Calaber,—— τῆς δ᾿ ἀθρόα δάκρὐ ἀπ᾿ ὄςςωνΠίδακος ὧς ἐχέοντο.Et Corippus l. 3.Funduntur lacrimae ritu nivis, imbre madebantCunctorum vestes, proprioque in fonte natabantManantes oculi, vestesque sinusque rigabant.Nec propinquorum sufficiebant, sed Praeficae constitutae, quae subsidiariam praestarent operam, ut infra dicemus in hac voce. Imo nec fundi in praesens satis erat, sed exciptiebantur vasis huic rei destinatis, quae una cum defuncto in tumulo condebantur, Lacrimatoria inde dicta. Cuiusmodi e sepulchris eruta conspiciuntur passim, et haud pridem Româ variis eorum illatiscelebre suvin Museum locupletavit Iurisconsultus et Antiquarius insignis nostras Seb. Feschius. Reperiuntur autem in eodem tumulo lacrimatoria varia, nec capacitatis unius, unde quod magnitudine cetera praestat, principis Praesicae, quam ἔζαρχον γόοιο poeta vocat fuisse verisimile est, vide Herald. Advers. l. 1. c. 9. et infra voce Prafica. etc. Simile quid de se Regius Propheta, sed aliorsum plane spectans, Ps. 56. v. 9. Tu (Deus) vagationes meas in numerato habes: pone quamque lacrimam meam in utre tuo; an non essent in numerato tibi? Ubi de lacrimis loquitur, quas praecursores enendatioris vitae et praeteritorum malorum dolorem, Christiano sane Scholio vocat vet. interpres Stat. ad Theb. l. 11. v. 108.—— caetu fertur iam solus ab omniFlere sibi.ubi vide quoque Animadvers. Casp. Barthii. Porro lacrimas aris invergere, quoties in calamitatibus versarentur, consuevêre Gentiles. Hinc Stat. modo laudatus l. 5. Sylv. 1. v. 162.——— nunc auxius omnibus arisIllacrymat ———Propert. l. 1. Eleg. 4. v. 23.Nullas illa suis contemnit fletibus aras,Idem l. 4. Eleg. 4. v. 46.—— Lacrimis spargitur ara meis etc.Nempe nil Numini gratisu spiritu fracto, animo fracto et contrito, quae verba sunt Ps. 51. auditione aliquâ etiam Gentiles accepisse alicunde videntur etc. Ceterum de Lacrimis idolorum apud Gentiles, sollenni prodigio vide Polyb. et Gruter. ad Thyestem Senecae Act. 4. v. 702.——— Flevit in templis Eburde Lacrimis vero in genere sic Plin. l. 11. c. 39. Profecto in oculis animus inhabitat ---- Hinc illae misericordiae lacrimae —— Hinc fletus et rigantes ora rivi. Quis ille humer est, in dolore tam fecundus et paratus, et quae seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.